Jump to content

Pagina:Decem fābvlae pverīs pvellīsqve agendae.pdf/83

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
PHI. Māximē, O Verrēs, gaudēmus, quod rūrsus nōs vīsendī causā rediistī et sīc apud nōs cēnandō dignitāte māgnā nōs augēs. Accipe cibōs et Falernum. Palaestriō, dispōne epulās et vīnum effunde.
PAC. Meum etiam pōculum complē, Palaestriō. [Palaestriō cibum dispōnit et vīnum effundit.]
VER. Veterēs amīcī semper sunt optimī. Ego igitur praecipuē gaudeō, quod tot post mēnsēs iterum apud vōs cēnō.
STH. Vacuae esse Thermae vidēbantur, dum tū abes.
PAC. Vacuum etiam est pōculum meum. Facilis dēscēnsus Falernī.
AGA. Quam trīstis Thermitānīs erat vīta, prōpraetōre absente!
DOR. Quam tē, O Verrēs, dēsīderāvimus!
LAM. Nārrā nōbīs tamen dē tuīs errōribus.
OMNĒS. Nārrā, O Verrēs, tē precāmur.
VER. Multās per prōvinciās errāvī; multa oppida vīsī, [sēcum] et spoliāvī; pulcherrima quaeque vīdī, [sēcum] et abstulī; multōs hominēs cōgnōvī, [sēcum] et condemnāvī. Ex omnibus vōs tamen plūrimum amō.
STH. Nōnne vīdistī, dum errās, opera antīqua Graecīs ā sculptōribus facta?
PAC. Nōnne etiam vīna optima bibistī?
VER. [Paciliō sālī] Tacē, stulte! Nisi cavēbis, cōnsilia mea perdēs. Cūr sīc nūgās agis tū cui praemium dedī?
[Pacilius dormit.]
CAE. Vīdistīne īnsīgnem illam statuam Discobolī, quam Myrōn fēcit?
CLA. An būculam ex aere ab eōdem sculptōre caelātam, nunc in forō Athēniēnsī positam?
AUS. An Minervae statuam ā Phidiā sculptam?

</poem>