Haec pagina nondum emendata est
AGA. An illīus cētera inclūta sīgna in Parthenōne, Minervae templō, posita?
DOR. An ingentem Iovis Olympiī statuam ex ebore aurōque factam?
LAM. An statuam Mercuriī summā pulchritūdine, quam Praxitelēs sculpsit?
VER. Haec omnia et īnspexī et admīrātus sum. Nunquam autem tam ēgregia sīgna vīdī quam tua, O Sthēnī. Quam pulchrae sunt istae statuae!
CAE. Quam splendidae sunt tuae tabulae pictae!
CLA. Quam ēlegāns est tua supellex!
PAC. [in somnīs] Quam iūcundum mihi est vīnum tuum!
VER. At haec cochlearia praecipuē amō. Unde ea comparāvistī?
STH. Semper ab adulēscentiā paulo studiōsius omnia quae antīqua et nōbilia adipīscī potuī, collēgī.
PHI. Quam fēlix sum, quae virum tam studiōsum habeō. Nōn sōlum domum nostram adōrnat, sed etiam tōtum oppidum.
AGA. Nārrā Verrī dē Himerā tuā.
DOR. Et dē statuā Stesichorī poētae.
STH. Publius Scīpiō Africānus hās statuās Thermitānīs dedit. Meā in domō nunc eās renovandī causā servō. Crās tamen in pūblicō rūrsus eās pōnam.
VER. [sēcum] Nunquam id faciet, sī īdem Verrēs sum quī ante fūr! Mox meae erunt.
STH. Sī autem admodum haec cochlearia admīrāris, duo ex eīs accipe. Propter amīcitiam nostram tē eīs dōnō.
VER. Quam mūnificus es, O Sthēnī; māximās tibi grātiās agō. Philomachē, grātulor tibi. Rē ipsā fēlix es, quia tālem virum habēs. At ista sīgna et statuās Himeram et Stesichorum īnspicere volō.

</poem>