Haec pagina nondum emendata est
STH. Surgite omnēs, sī satis ēdistis et bibistis, et sīgna statuāsque īnspicite. Pulchritūdinem eōrum vōbīs ipse ostendam.
[Omnēs, Paciliō exceptō, surgunt statuās īnspiciendī causā.]
PAC. Hīc Stesichorus, haec Himera, hoc vīnum. Hunc ... hanc ... hoc ...
[Dormit.]
VER. Quam splendida sunt ista parva sīgna; nusquam pulchriōra vīdī. Vīsne, mī cāre amīce, propter amīcitiam nostram pauca ex eīs mihi dare?

| CAE. |
Dā Verrī sīgna, O cāre Sthēnī, precāmur. | |
| CLA. | ||
| AUS. |
STH. Ignōsce mihi, O Verrēs. Quamquam enim tē amō, nōlō tamen haec dare. Cārus enim amīcus, quī mortuus est, mihi ea lēgāvit.
VER. Sī dare nōnvīs, vende mihi. Māgnum pretium tibi solvam.
VER. Sī dare nōnvīs, vende mihi. Māgnum pretium tibi solvam.
| CAE. |
Vende, Sthēnī. Prōpraetor tē rogat. | |
| CLA. | ||
| AUS. |
STH. At nihil plūris aestimō.
VER. Satis est; sēstertium tibi dabō. Heus, meī amīcī, auferte haec sīgna. Grātulor tibi, O Philomachē, quia tālem virum habēs.
[Caecilius et Claudius et Ausonius sīgna removent.]
PHI. O Verrēs, quam ingrātus es tū, quem amāvimus, ad cēnam invītāvimus, cochlearibus dōnāvimus.
VER. Et hās statuās praecipuē admīror. Himera enim ex nōmine oppidī omnium mihi amoenissimī appellātur, et Stesichorus poēta, ut opīnor, in hāc īnsulā, quam māximē amō, nātus est. Dā mihi hās statuās, tē precor, O cārissime Sthēnī, propter amīcitiam nostram.