Haec pagina nondum emendata est
STH. Nōn meae tamen sunt, sed oppidī.
| AGA. |
Nōlī, O Verrēs, illās auferre. Quid enim dīcent Thermitānī? | |
| DOR. | ||
| LAM. |
| CAE. |
Dā illās, Sthēnī! Prōpraetor eās cupit. | |
| CLA. | ||
| AUS. |
PHI. O crūdēlis homō quī sīgna nostra statuāsque oppidī auferendō grātiās agis!
VER. [Sthēniō] Cūr tuā in domō sunt ea quae oppidī sunt?
STH. Crās enim statuās in pūblicō pōnere mihi in animō est.
VER. Ī in malam rem, stulte! Nisi tacēbis, tē reum faciam et condemnābō. Nōnne pūblicās statuās tuā in domō retinēre cōnāris? Ego sum prōpraetor. Testēs mihi adstant. Apage!
AGA. O crūdēlissime homō!
DOR. O flāgitiōsissime praetor!
LAM. Meritō Verrēs illī nōmen est.
VER. Heus, agite, meī amīcī, auferte hās statuās et addite quicquid supellectilis raeda nostra continēre potest. [Caecilius et Claudius et Ausonius statuās et supellectilem auferunt.]
PHI. O mē miserrimam uxōrum!
VER. Grātulor tibi, Philomachē, quia tālem virum habēs! Valē, O Sthēnī, omnium amīcōrum mihi cārissime! Māximās grātiās prō hāc grātissimā cēnā, hīs splendidissimīs dōnīs tibi uxōrīque agō. Nōlī meī oblīvīscī—propter amīcitiam nostram! Valē et tacē!
[Exeunt Verrēs cum comitibus. Pacilius ex somnō sē excitat et lentē sequitur. Sthēnius, uxor, amīcī lacrimās effundunt.]