Haec pagina nondum emendata est
SCAENA SECUNDA. IŪDICIUM.
In sellā curūlī sedet praetor, Mānius Glabriō. Ā sinistrā sedent iūdicēs, ā dextrā stant appāritor et duo carnificēs. Ante iūdicēs sedet Quīntus Hortēnsius, ōrātor, cum testibus; ante appāritōrem sedet Cicerō, ōrātor, cum testibus. Verrēs prope Hortēnsium stat.
GLA. Ecce, iūdicēs, ante vōs stat reus Verrēs. Cicerō eum prōsequitur, dēfendit Hortēnsius. Prīmō Cicerōnem audīte contrā Verrem ōrātiōnem habentem.
CIC. Stupefactus sum, O iūdicēs, quod iste ōs suum vōbīs populōque Rōmānō ostendere ausus est. Īdem tamen est Verrēs quī fuit semper, ut ad audendum prōiectus, sīc parātus ad audiendum. Nōn dē cēterīs istīus impudentis hominis sceleribus, quae vōbīs omnia cōgnita sunt, ōrātiōnem habēbō, magis autem iniūriās patefaciam quās contrā Sthēnium virum nōbilissimum et innocentissimum fēcit. Iste, quī multōs annōs avāritiae cupidinī turpitūdinī sē trādiderat, tandem prōpraetor in Siciliam īvit. Ibi quid statim facere incēpit? Pūblicās pecūniās rapere; pūblica monumenta auferre; fāna omnia, immō vērō tōtās urbēs nūdāre; prīvātōs cīvēs spoliāre. Nōn autem necesse est haec omnia expōnere. Quis enim illa īgnōrat? Attendite tamen dīligenter et audīte ea quae apud Sthēnium fēcit. Quod cum audīveritis, vix, ut putō, crēdere poteritis. Vēra tamen sunt omnia. Ipse enim in Siciliam inquīrendī causā profectus sum; nēminī meus