Haec pagina nondum emendata est
adventus labōrī et molestiae erat et, ut Rōmam ē Siciliā rediī, multōs hominēs māximē illūstrēs mēcum rettulī. Quī testēs meī erunt.
Sthēnius, hīc quī vōbīs adest, Thermitānus est, anteā multīs propter summam virtūtem honestātemque, nunc propter suam calamitātem atque istīus īnsīgnem iniūriam omnibus nōtus. Huius hospitiō Verrēs ūsus erat et apud eum Thermīs saepe fuerat. Subitō tamen, dum apud eum cēnat, omnia domō eius abstulit. Nam Sthēnius ab adulēscentiā paulo studiōsius multam comparāverat supellectilem ex aere ēlegantem et sīgna splendida et tabulās pictās. Hoc fēcerat nōn tam suae dēlectātiōnis causā quam ad invītātiōnēs nostrōrum hominum et suōrum amīcōrum atque hospitium. Duās etiam pūblicās statuās, Himeram et Stesichorum, quās Publius Scīpiō Africānus, bellō cōnfectō captāque Carthāgine, Thermitānīs dederat, Sthēnius tum renovandī causā domī cūrābat. Omnia tamen iste, alia rogandō, alia parvī pretiī emendō, alia sūmendō abstulit. Quōrum omnium facinorum testēs citābō. Nunc vōbīs, O iūdicēs, hoc mōnstrum condemnāre fās est.
[Cōnsīdit.]
GLA. Audīvistis, O iūdicēs, crīmina quae Cicerō Verrī intulit. Nunc Hortēnsius respondēbit et prō Verre ōrātiōnem habēbit.
HOR. Nōlīte, O iūdicēs, verbīs quae iam audīvistis sine testimōniō crēdere. Multa crīmina Verrī intulit Cicerō. Nōlīte ante tamen sententiam certam dare aut falsīs crīminibus fallī, quam rem vēram etiam audīveritis. Nōn enim tālis est Verrēs, quālem Cicerō vōbīs persuādēre vult, sed vir et

</poem>