Haec pagina nondum emendata est
nōbilis et iūstus et innocēns. Apud amīcum Sthēnium cēnat. Num spoliāvit eum quem amābat? Num illīus domum, quī omnium eī cārissimus erat, nūdāvit? Nōlīte, O iūdicēs, id crēdere; nōn enim crēdibile est. Rē ipsā nihil Verrēs abstulit Sthēniī domō, nisi ea quae Sthēnius aut eī propter amīcitiam dedit aut iūstī pretiī vēndidit, exceptīs illīs statuīs quae nōn Sthēniī sed urbis erant. Aut Verrēs eās nōn abstulit aut, sī abstulit, sōlum in animō eī erat id, quod urbis erat, urbī reddere. Propter brevitātem temporis haud multōs testēs comparāre potuī; nōnnūllōs tamen citābō, virōs summā honestāte atque integritāte, quī ipsī Sthēniī ad cēnam aderant et iūreiūrandō mea verba cōnfirmābunt. [Cōnsīdit.]
GLA. Audīvistis, O iūdicēs, ōrātiōnem quam Hortēnsius prō Verre habuit. Nunc testēs iūreiūrandō acceptō testimōnium dabunt. Vestrum erit inter vērum et falsum discernere et sententiam dare.
CIC. Prīmum Sthēnium testem citō.
GLA. Appāritor, Sthēnium in medium addūce.
[Sthēnius in medium addūctus iūsiūrandum accipit.]
CIC. Nārrā, O Sthēnī, iūdicibus id quod apud tē ab istō factum est.
STH. Saepe Verrēs meō hospitiō ūsus erat et mihi amīcissimus fuerat. Ōlim eum ad cēnandum apud mē vocāvī. Advēnit. Aliī amīcī aderant et variōs sermōnēs dē operibus, quae Verrēs in errōribus vīderat, cōnferēbāmus. Tum meīs dē cochlearibus sīgnīs statuīs supellectile mē interrogāre incēpit, quae omnia admīrātus est.