Haec pagina nondum emendata est
Propter amīcitiam nostram duo cochlearia istī dedī. Deinde sīgna īnspicimus. Verrēs ea etiam sibi darī iubet. Recūsō, quia amīcus cārissimus mihi ea lēgāverat. Tum Verrēs ea parvī pretiī emere vult. Sēstertium offert. Recūsō. Statim amīcī istīus, quī etiam apud mē cēnābant, mea sīgna auferunt. Tum iste mē statuās Himeram Stesichorumque sibi dare vult. Recūsō, quia nōn meae erant. Surdus est. Amīcī istīus statuās auferunt. Nōndum satiātī aliquid meae supellectilis ēripiunt. Omnibus in raedā quam parātam extrā domum habēbat positīs, Verrēs cum amīcīs suīs abiit. Nunquam iterum ante hodiernum diem eum vīdī. O mē miserum, omnīnō nūdāta est domus mea.
[Sthēnius et Philomachē lacrimās effundunt.]
CIC. Cohibe lacrimās, O Sthēnī, et respondē id quod vērum est. Quis praeter Verrem apud tē cēnābat?
STH. Agathīnus, Dorotheus, Lamus, amīcī meī et Caecilius, Claudius, Pacilius, Ausonius, amīcī Verris.
CIC. Quis etiam aderat?
STH. Philomachē uxor mea et Palaestriō servus.
CIC. Quid Verrī dedistī?
STH. Duo cochlearia.
CIC. Quantī sīgna iste ēmit?
STH. Sēstertiō.
CIC. Tē volente?
STH. Minimē, mē invītō.
CIC. Quantī pretiī sīgna stant?
STH. Deciēs; tamen mihi quidem nōn pretium habent, quia amīcus mortuus mihi ea lēgāvit.