Jump to content

Pagina:Decem fābvlae pverīs pvellīsqve agendae.pdf/91

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


CIC. Dedistīne istī statuās et supellectilem tuam an vēndidistī?

STH. Neque dedī neque vēndidī. Fūrātus enim est eās.

[Sthēnius et Philomachē lacrimās effundunt.]

CIC. Ecce, O iūdicēs, impudentiam audāciam crūdēlitātem istīus.

GLA. Vīsne, O Hortēnsī, hunc testem interrogāre?

HOR. [Sthēniō.] Nōnne Verrēs semper amīcissimus tibi fuerat?

STH. Semper, dōnec omnia mea abstulit.

HOR. Nōnne propter amīcitiam vestram cochlearia duo Verrī dedistī?

STH. Vērum dīcis.

HOR. Ecce, O iūdicēs, quantum Verrēs illum ingrātum amābat! [Sthēniō.] Nōnne Verrēs pecūniam tibi prō sīgnīs dedit?

STH. Parvum pretium.

HOR. Scīlicet, O iūdicēs, vēndidit ea Verrī. [Sthēniō.] Cuius erant illae statuae Himera et Stesichorus?

STH. Oppidī erant.

HOR. Cūr tuā in domō eās retinēbās?

STH. Eās renovandās cūrābam.

HOR. Nōnne iam tum renovātae erant?

STH. Sānē.

HOR. Cūr igitur nōn in pūblicō rūrsus eās posuerās?

STH. In animō mihi erat proximō diē id facere.

HOR. Audīte, O iūdicēs, id quod dīcit. Is quī oppidī statuās iam renovātās ūnum diem domī retinet, semper retinēre in animō habet. Fūrātus erat eās Sthēnius; Verrēs vir summā honestāte restituere volēbat; neque, id quod prō certō habeō, supellectilem abstulit, nisi aut datam aut emptam accēpit. Satis est.