Jump to content

Pagina:Decem fābvlae pverīs pvellīsqve agendae.pdf/92

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
GLA. Appāritor, Sthēnium removē.
[Sthēnius ad locum suum redūcitur.]
CIC. Nunc Philomacham citō testem.
GLA. Appāritor, Philomacham in medium addūce.
[Philomachē in medium addūcta iūsiūrandum accipit.]
CIC. Aderāsne tū ad cēnam Sthēniī?
PHI. Aderam. Nōnne enim uxor sum Sthēniī?
CIC. Volēbatne vir tuus sīgna Verrī vēndere?
PHI. Nōlēbat. Num ea quae amīcus eī lēgāvit vēndere volēbat?
CIC. Quantum pretium Verrēs dedit?
PHI. Sēstertium. Quantulum pretium! Improbissimus est—
CIC. Satis est respondēre. Eratne in animō Sthēniō statuās Himeram Stesichorumque proximō diē in pūblicō pōnere?
PHI. Ita erat. Dum cēnant, sermōnem eōrum audiēbam. Vir meus ‘Crās’ inquit ‘in pūblicō rūrsus eās pōnam’. Et anteā iterum iterumque idem dīxit. Bene in memoriā habeō . . .
CIC. Satis respondistī. Abstulitne Verrēs supellectilem?
[Philomachē lacrimās effundit; quod cum Sthēnius videt, ille etiam lacrimat.]
 Cohibe, tē precor, lacrimās tuās. Interrogātum iterābō. Abstulitne Verrēs supellectilem?
PHI. [multō cum singultū.] Ita, multam—tōtam ferē supellectilem abstulit. Iam omnīnō nūdāta est nostra domus. O mē miseram! Heu! Heu!
[Philomachē lacrimat.]
CIC. Audīte, O iūdicēs. Sthēnius ‘Crās’ inquit ‘in pūblicō rūrsus eās pōnam’. Cūr Verrēs nōn ūnum diem morātus est? Quia statuās nōn urbī reddere, sed ipse rapere volēbat.