Jump to content

Pagina:Decem fābvlae pverīs pvellīsqve agendae.pdf/93

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


GLA. Vīsne, O Hortēnsī, hanc testem interrogāre?

HOR. O iūdicēs, et mulier et Sthēniī uxor est Philomachē. Quōmodo illī crēdere potestis? Scīlicet falsa dīcit virum prōtegendī causā. Sī ego eam interrogābō, nōnne mendācia iterābit?

GLA. Appāritor, Philomacham removē.

[Philomachē ad locum suum redūcitur.]

CIC. Hortēnsius Philomacham nōn interrogāvit. Vērum audīre Hortēnsium nōn iuvat. Plaudite omnēs; nam Hortēnsius silet. Nunc Palaestriōnem testem citō.

HOR. Nōnne servus est Palaestriō?

CIC. Sānē, servus est Sthēniī.

HOR. Testimōnium eius nōn accipiēmus, nisi cruciātus erit.

GLA. Verberibus tormentīsque quaestiōnem habēre necesse est. Carnificēs, Palaestriōnem cruciāte.

APP. Hūc venī, Palaestriō. Mē sequere!

[Appāritor Palaestriōnem ē iūdiciō dūcit. Carnificēs sequuntur. Audiuntur clāmōrēs. Init Palaestriō lacrimāns.]

CIC. Quid scīs, Palaestriō, dē cēnā, ubi Verrēs apud dominum tuum aderat? Tūne aderās?

PAL. [lacrimāns.] Aderam et, dum cibōs appōnō, multa vīdī, multa audīvī. Post Verrem enim stābam, quī saepe sēcum dīcēbat ea quae ego sōlus audīvī.

CIC. Quid Verrēs dīxit?

PAL. Dum dē errōribus suīs nārrat, ‘Multa oppida,’ inquit, ‘spoliāvī, pulcherrima quaeque abstulī, multōs hominēs condemnāvī.’

CIC. Animum hūc advertite, O iūdicēs! Verrēs ipse cōnfessus est, ipse sē condemnat. Quid etiam, Palaestriō?