Jump to content

Pagina:Decem fābvlae pverīs pvellīsqve agendae.pdf/94

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


PAL. Pacilius, amīcus eius, nimis vīnī biberat et ēbrius nūgās agēbat. Verrēs et parvā vōce ‘Tacē, stulte!’ inquit, ‘Nisi cavēbis, cōnsilia mea perdēs. Cūr sīc nūgās agis tū cui praemium dedī?’

CIC. Audīvistisne, O iūdicēs? Verrī in animō erat fūrārī; Paciliō sociō pecūniam dederat, quī ēbrius factus cōnsilia perdēbat! Ecquid aliud audīvistī, O Palaestriō?

PAL. Sthēnius dē statuīs suīs ita locūtus est: ‘Crās in pūblicō rūrsus eās pōnam.’ Tum Verrem sēcum murmurantem audīvī. ‘Nunquam,’ inquit, ‘id faciet, sī īdem Verrēs sum quī ante fūr. Mox meae erunt.’

CIC. Certē igitur, O iūdicēs, statuās nōn Thermitānīs restituere volēbat, sed ipse retinēre.

GLA. Vīsne, O Hortēnsī, Palaestriōnem interrogāre?

HOR. Nōlō. Nōlīte vōs etiam, O iūdicēs, illī crēdere. Servus enim est, immō vērō Sthēniī servus; falsa dīcit dominum prōtegendī causā.

GLA. Appāritor, Palaestriōnem removē.

[Palaestriō ad locum suum redūcitur.]

HOR. Meōs nunc testēs citō, prīmum Verrem ipsum.

GLA. Appāritor, Verrem in medium addūce.

[Verrēs in medium addūctus iūsiūrandum accipit.]

VER. [urbānē.] Salvē, Glabriō! Valentne līberī tuī et uxor? Salvēte, iūdicēs! Quam calidus est āēr! Pluet, ut opīnor, vesperī.

GLA. Respondē, Verrēs, ad interrogāta.

HOR. Quid tū, O Verrēs, dē cēnā istā dīcis?

VER. Male cēnant in prōvinciīs; paucī neque variī erant cibī. Vīnum satis bonum.

HOR. At dē crīminibus quae Cicerō tibi intulit?