Haec pagina nondum emendata est
VER. Animum nōn attendēbam. Quae crīmina mihi Cicerō infert?
GLA. Aufer nūgās, O Verrēs. Respondē.
VER. Prīmō, nihil ex domō Sthēniī abstulī, nisi ea quae mihi ā Sthēniō data erant, aut ea quae mihi ā Sthēniō vēndita erant, aut ea quae nōn Sthēniī sed oppidī erant. Nūllam ergō iniūriam Sthēnius ā mē accēpit. Tantum affirmō.
HOR. Audīte, O iūdicēs! Vir tam iūstus, tam honestus, tam innocēns pauca quidem verba dīxit, sed vēra. Nōn vult enim vōs longā ōrnātāque ōrātiōne fallere, sed brevitāte simplicitāte vēritāte vōbīs persuādēre. Rōmānō cīvī crēdite potius quam Thermitānō et uxōrī et servō.
GLA. Vīsne, O Cicerō, hunc testem interrogāre?
CIC. [Verrī.] Ante istam cēnam nōnne tū Paciliō pecūniam obtulistī?
VER. Hoc memoriam meam fūgit.
CIC. Dedistīne annōn?
VER. Dedī.
CIC. Quō cōnsiliō pecūniam Paciliō dedistī?
VER. Nesciō, nisi quod eum amābam.
CIC. Propter vestram amīcitiam, ut opīnor. [Omnēs rīdent.] Ista cochlearia, cuius erant? Sthēniīne? an urbis?
VER. Sthēniī.
CIC. Datane sunt tibi an vēndita?
VER. Data.
CIC. Et sīgna ista?
VER. Ea ēmī.
CIC. Quantī?
VER. Deciēs sēstertiī.
CIC. Et statuae istae?