Pagina:Dialogues of Roman Life.djvu/22

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
11
RECITATIO EX VERGILII AENEIDE

ut animus purgētur atque ēmendētur, dolōres corporis inflīgendi sunt. Ut dixit ille Menander, ‘Qui non vāpulat, is non instituitur.’ Igitursemelbisterquater

Gab. Dā veniam, magister.

Ob.quinquēssexiēs. Gabini, poenam bene meritus es, sed bene accēpisti. Cavē nē rursam ergā praeceptōrem licentiā ūtāris.

Pueri, iam quinta hōra es. Abīte[1] domum: redīte quintā.


III. LŪSIŌNES
Rōmae
Valeria, māter: Tulliolus: Cornēliola: Lentulus: Scīpio.

Cornēliola. Prosperē redieris, Tulliole. Libet paulisper lūsitāre?

Tulliolus. Nondum statim.

C. Quid habes negōtii?

T. Recolere quae magister, ut memoriae commendārem, mandāvit.

Valeria. Quīn itō iam lūsum, mī fīlī.

T. Hīc pōno tabellam meam et stilum. Si quis

  1. Abite. There was a long break in the middle of the morning’s work, in which boys often went home.