Pagina:Dialogues of Roman Life.djvu/28

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
17
PATER ANXIUS

A. Quid ille[1], eum praeter spem invēnisset te valēre?

B. Gāvīsus est mīrificē.

A. Quis dubitat?

B. Praetereā ēgit maximas grātias Deo.

A. Perge, quaeso.

B. Tum percontātur me dē valētūdine; tandem quaerit ecquid mihi opus sit. ‘Egeo’, inquam, ‘libro quinque assium.’ Tum ille dēnārium[2] ex crumēnā prōditum dat mihi in manum, et valē dicto statim conscendit equum atque abit.

A. Cur dedit tibi plūs quam petīverās?

B. Istud ineptē quaeris: erat ita laetus, quia praeter spem offenderat mē sānum. Quod si petiissem vel aureum, tam facile mihi dedisset.

A. Sed quid cessāmus īre audītum praelectiōnem? Iam instat tertia hōra.


VI. TECTI LARISQUE DĒSĪDERIUM
Cūmis.
Ancus, senior: Baebius, puer.

Ancus. Audio frātrem tuum revēnisse iam Athēnis.

Baebius. Sīc est.

  1. Quid ille: supply ēgit.
  2. Under Augustus the as was worth, roughly, our 1½d., the denarius, 10d., the aureus, a sovereign.