Jump to content

Pagina:Dialogues of Roman Life.djvu/33

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
22
AEDES ROMANAE

B. In hācce, puto, pictor finxit quendam pānem in foro vendentem.

R. Finxit, Ēn pānis secundus[1] in parvā mensā.

B. O rem lepidissimam!

R. In hāc villa: in illā cēna.

B. Nonne in illam Mēdēam induxit? Fābulam ab Euripide celebrātam perlēgi.

R. Habēs, o Britanne. Sed mīror quod tū linguam Graecam intellegis.

B. Apud nostrātes puerōrum alii Graecam discunt, alii Germānam.

R. Vidēsne canem illum humi iacentem?

B. Video. Quam aptē et graphicē expressus est! pictusne est hīc quoque?

R. Non pictus. Compositus est ex parvis tessellis[2] marmoreis in tectōrium dēmersis.

B. Omnīno mīrē! Tē nōn duce, inīre recūsem.

R. Hōc est conclāve quod maximum habēmus. Placetne?

B. Etiam. Satis amplum. Sed ubi supellex?

R. In ātrio vix opus est supellectilī.

B. Estne in medio piscīna?

  1. panis secundus. An inferior kind of bread: cf. our ‘seconds’ flour.
  2. tessellis. Roman remains show many examples of pavimentum tessellatum: ‘mosaics’ is the modern word.