Haec pagina emendata et bis lecta est
XIV. DEAMBULĀTIO
Petrus—Mida puer—Iodocus.
Petrus. Heus, heus, puer! Nēmōn’ hūc prōdit?
Mida puer. Hic, opīnor, effranget fores. … O lepidum caput! Quid adfers, mi Petre.
P. Me ipsum.
M. Rem haud magni pretii.
P. Cēterum Iodocus, estne domi?
M. Incertus sum: sed vīsam.
P. Quīn tu potius abī, et rogā ipsum an velit nunc esse domi.
M. Abi tu potius.
P. Heus, Iodoco, num es domi?
Iodocus. Non sum.
P. Impudens! Non ego te audio 1oquentem?
I. Immo tu impudentior. Heri ancillae tuae crēdidi te non esse domi. An tu non crēdis mihi ipsi?
P. Tu mihi vidēris cochleae vītam agere.
I. Quî sīc!
P. Quia perpetuo domi latitas, neque usquam prōrēpis.
I. Est quod agam domi. Forīs nihil est negōtii.