Haec pagina emendata et bis lecta est
47
DEAMBULATIO
I. Mālim studio quam amōre mācrescere.
P. At nōn ideo vīvimus ut, studeāmus: sed ideo studēmus ut suāviter vīvāmus.
I. Haec deambulūtio me quidem vehementer dēlectat.
P. Magnificē quidem, sed vērē pollicēbar.
XV. SERVUS PIGER
Scaena: Cubiculum Sȳri.
Rabīnus magister—Sȳrus servus.
Sȳrus servus. [Stertit.]
Rabīnus magister. Heus, heus, furcifer!
S. [Stertit.]
R. Iamdūdum clāmōre raucesco, nec tū tamen expergisceris. Aut ōcius surge, aut ego fuste somnum istum excutiam.
S. [Oscitans.] Quid est?
R. Nonne te pudet in multam lūcem stertere? Qui frūgi sunt famuli cūrāre solent ut herus surgens reperiat omnia parāta.
S. [Oscitans.] Vixdum dīlūxit.
R. Crēdo tibi: nam tuis oculis adhūc multa nox est.
S. Quid mē iubes facere?
R. Fāc ut lūceat foculus: verre mihi pileum exterge calceos et crepidas: et omnia simul fāc.