Pagina:Dialogues of Roman Life.djvu/67

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
56
LUDI CIRCENSES

B. Rēs incrēdibilis! Ego quidem sex tantum vīdi, qui Londinii in vīvārio sunt, caveis inclūsi. … Ā, sērum est: mihi Londinium statim redeundum est. Te me vīsere velim in altero colloquiōrum volūmine, si forte hūius volūminis lectōres id velint. Valē!


XVII. A MEETING OF TRAVELLERS
(A Roman ‘Cyrano de Bergerac’)
Romae in caupōnā conveniunt Pamphagus et Cocles diū peregrīnāti.

Pa. Aut parum prōspiciunt oculi, aut Coclitem veterem compōtōrem meum video.

Co. Immo nihil te fallunt oculi tui: vides sodālem ex animo tuum.

Pa. Nulla cuīquam erat spes reditūs tui, quippe qui tot annos abfueris, ignāris omnibus[1] quae te terrarum habēret regio. Sed unde? Dīc, quaeso.

Co. Antiochiā.[2]

Pa. Immo ab Insulis, opīnor, Fortūnātis. Sed merum bibāmus, Bene te[3], Cocles!

  1. ignaris omnibus. Abl. absolute without the participle.
  2. Antiochia. The populous and flourishing capital of the Roman province of Syria.
  3. bene te: supply vertant Dii: lit. ‘may the gods do well by you’ Trans. ‘your health!’