Jump to content

Pagina:Dialogues of Roman Life.djvu/75

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
64
CAMP CHAFF

habeas. Sīn autem ingenio satis acūto esses, te certiorem facerem rēgem in summis discrīmibus simul glōriōsum et dēmissum, īracundum et omnium patientem, hilarem et tardum, laetum et lūgubrem se praebere. Quamobrem nē putaveris me tibi amīcum esse. Nam si meā interesset quis id scīret, tu, Bromi, id non audīres. Verum tamen adest rēx, qui tanquam praedam in pede tenet.


XIX. DE COMITĀTE ET URBĀNITĀTE
Terentius, paedagōgus, puerum Fundānium exhortātur.

Ter. Illud quam vērē dixit Plato philosophus, ‘Neque oves sine pastōre, nec pueri sine paodagōgo possunt vīvere.’ Amitam tuam nūper oportuit te cōmiter salvēre iubēre. Tu autem mihi vidēris non in aulis Iūliānis nātus esse, sed in caulis. Adeo mōribus es agrestibus.

Fund. Cūr īrasceris, Terenti? Nonne puer ingenuus ingenuo patre natus sum? Non mihi libenter haec dixisti.

T. Puerum ingenuum decent mores ingenui, quos Cato ille, lūmen veterum Romanorum, laudavisset. Quo in genere quoties alloquitur te quispiam, cui dēbes honōrem, compōne te in rectum corporis statum.