quis ille fuerit, qui res patriae suae vel simplicissimo calamo, posteris tradendas tentaverit, ut Ciceronis simia existimatus, neque risui dignus habebitur. Caeterum his omnibus rite perspectis, atque consideratis, nihilominus immobilis et inconcussa manet illa majorum decantata sententia: Μάχου ὑπὲρ πατρίδος. In cujus legitima executione, praetor erubescentiam, timorem quoque tollendum, merito adjicient illi, qui patrias res, (quales quales illae essent) sibi, et vicissim suas patriae computabunt. Non enim minus laborandum, neque minus est sudandum, in propriae, quam in Patriae justa, ac debita defensione: imo quod maius pondus requirit, in agone pro patria suscepto, audaciam (alioquin inter deformissima vitia connumeratam) fortitudinis cunctarum virtutum reginae, sceptrum atque vices gerere, sapientissimi arbitrari sunt veteres; et merito quidem, ubi enim mors charior est vita, ibi necessarium quoque vitium, in virtutem transit. Quo facto, non raro contigisse constat audaciam desperationis calcaribus concitatam, tam victis insperatae victoriae triumphum, quam victoribus inexpectatae stragis deploratum conciliasse. Μάχου igitur ὑπὲρ πατρίδος. Spernit ruborem, spernit timorem; (quia et amor omnia vincit) quo a nobis loco munitissimi ac firmissimi thoracis, amplexo, justa arma, justè arripiemus, et in historiarum campum prodeuntes, fixo passu, et immota facie, saevam, saevae vetustae oblivionis tyrannidem, ad monomachicum certamen intrepide provocabimus, ac in vendicanda charae Patriae laude, atque gloria, usque ad ultima,e sanguinis guttulae effusionem, luctam perferemus: nec non sacra coadjuvante veritate illi, ut Aquilae (cujus auspiciis et nata fuit) genuinam et nativam juventutem restituere, firmiter speramus.
Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 8 - Hronicul vechimei a Romano-Moldo-.pdf/100
Appearance