Jump to content

Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 8 - Hronicul vechimei a Romano-Moldo-.pdf/113

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
44
praefatio

internecionem (omnia enim haec in Sultani consistunt arbitrio) humiliat, et occasiones ei caput elevandi subtrahit. Haec ita se habere, nemo est, ut reor, qui nesciat. Tot enim tantaque in tam amplo imperii sui orbe subegit, conculcavit, delevit, et in nihilum redegit imperia, regna, principatus, dominia, ut facilius esset cuique ea continuo deplorare, quam per totum ex catalogo recitare, et lamentandi potius, quam scribendi tempus adesse decernere. Ita indies Babylonius iste draco Christiano sanguine saginatus, cumque totum terrarum orbem ut angustissimani speluncam, atque strictissimam ad suam vastam capiendam existimaret molem, tandem abjecta quasi colubrina specie, scorpionem induit, et quod dentibus mordere et hiantibus faucibus devorare non potuit, veneno armata cauda circumvolvere, et lethifero aculeo transfodere aggressus est infamis Et quod ut immanis leo discerpere non valuit ut vulpes callidissima, dolo, fraudeque pellicere conatus est. Germaniae terror, et Hungariae domitor, Sorvorum et Bulgarorum subactor, Suleimanus ille Turcarum Ulysses, ac Othmanorum Lycurgus, qui cum ex majoribus suis scripto, dictoque accepisset, contra Romano-Moldovlachos hostiliter agere, esse rem extremae fatuitatis, (prudentiam enim illius serpentis non nemo Christianorum quoque scriptorum ingenue fatetur) et adversus talem invictam nationem, martem tentare, nihil aliud esse, nisi rem ludendo, Aliothmanae gloriae periculum subire, utpote qui optime noverat, quoties, quotque suos praedecessores Muhammedos, Bajezidos et Murados, in Moldavicis campis pofligatos et innumeras suorum myriades Danubii, Tyratis, Pruthi, Sireti, ac Barladi undas absorpsisse. Itaque alienis et propriis edoctus periculis, foedus amicitiamque Moldovlachorum (eam Bogdano Magni Ste-