Pagina:Diplomatarium Norvegicum 1-1.djvu/18

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


Pave Honorius III tager paa Hertug (ɔ: Jarl) Skules Begjæring denne, med hvad han eier eller i Fremtiden paa lovlig Vei erhverver, under St. Peters og sin Beskyttelse

Efter Marinis Afskrift af Original-Regesten i Vatikanets Arkiv. (Honor. III. ann. V. ep. 218.)

6. 5 Decbr. 1220. Lateran.

Honoríus episcopus etc.

Nobili viro S[culoni] Duci Norwegie.

Filialis devotionis affectus, quem erga nos & Romanam ecclesiam exhibes, laudabiliter promeretur, ut personam tuam prerogativa dilectionis et gratie amplexantes, te attollamus presidiis et favoribus foveamus. Eapropter dilecte in domino fili, tuis supplicationibus grato concurrentes assensu, personam tuam cum omnibus bonis, que inpresentiarum rationabiliter possides, aut in futurum prestante domino iustis modis poteris adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. nostre protectionis infringere. Siquis autem etc. Datum Laterani Nonis Decembris anno quinto.