Pagina:Disputatio medica inauguralis de merocele, vel hernia crurali.pdf/23

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


Morgagni, cui anatomicae investigationes haud raro accidebant, nunquam, nisi in foeminis, Herniam Cruralem visit.

CAUSAE.

Herniae Cruralis causae in praedisponentes et excitantes dividantur.

Inter priores numerantur omnia, quae abdominalium viscerum pressuram augent;—pelvis foemininae structure peculiaris;—arcûs cruralis resistentia nixibus parturitionis diminuta;—corporis imbecillitas quovis modo inducta;-relaxantesque regionum calidarum effectus, in quibis graviter quidem, et saepius occurrere, et ampliorem megnitudinem quam in septentrionalibus regionibus attinere, Hernia videtur.

Prosper Alpinus, de medicinâ Aegyptiorum, inquit, "Herniarum omnis species