Pagina:Disputatio medica inauguralis de merocele, vel hernia crurali.pdf/25

E Wikisource
Haec pagina emendata est

militaris aliquem rebus bellicosis ineptum aspiceret. M. Servilius, de meritis suis publice loquens, "nudasse deinde se dicitur: et quo quaeque bello vulnera accepta essent, retulisse. Quae dum ostentat adapertis forte quae velanda erant, tumor inguinum proximis risum movet. Tum, Hoc quoque quod ridetis, inquit, in equo dies noctesque persedendo habeo: nec magis me ejus quam cicatricum harum pidet, poenitetque: quando nunquam mihi impedimento ad rempublicam bene gerendam domi militiaeque fuit." (T. Livii lib. xlv. 39.)

Parturitio quoque relaxationi, quae huic Herniae speciei multum favet, ortum dare videtur; et dicit Arnaud 19 ex 20 foeminis, Hernia Crurali affectis, esse nuptas; et ex 100 mulieribus innuptis, atque 100 hominibus, non nisi unicum causeum Her-