Pagina:Easy Latin Plays.pdf/34

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
26
GEMINI

Num. quis vōbīs est pater?

Rom. Faustulus est pater noster, Amūliī pastor.

Num. [ministrum alloquēns] abī! Faustulum hūc addūc!

[exit minister]

Rom. iam ille apud portam exspectat.

[intrant minister et Faustulus]

min. hic, domine, est Faustulus.

Faust. salvē, ō domine!

Num. aspice hōs! suntne fīliī tuī?

Faust. per multōs annōs, domine, hōs ēducāmus et ego et uxor mea.

Num. quid tum? nōnne sunt vestrī fīliī?

Faust. nōn sunt nostrī fīliī, sed cum līberīs nostrīs hōs ēducāvimus.

Num. quid? unde sunt?

Faust. hōs diū abhinc in rīpā fluviī inventōs ad casam meam addūxī—tum parvulī erant.

Num. quid? in rīpā fluviī! parvulī!

Faust. ibi relictī erant.

Num. tibi magnā dabō praemia et uxōrī tuae. venīte hūc, Rōmule et Reme! audīte omnēs! frāter meus, Amūlius, homō improbus, ōlim rēgnum meum occupāvit, fīlium meum necāvit et fīliam Rēam Sylviam, et līberōs eius parvulōs in fluvium praecipitāvit. ecce, Rōmulus et Remus, fīliae meae līberī, ā Faustulō servātī!

ministri et pastores. salvētē, ō dominī!

Rom. et Rem. nōs Amūlium superābimus et Numitor rursus erit rēx.