Pagina:Easy Latin Stories.djvu/107

E Wikisource
Haec pagina emendata est

PART IV.] ANECDOTES. 95

uxorque dolens diceret, ‘liberum illum omni scelere mori;’ ‘Quid,’ dixit, ‘an vis me reum mori?’

Berenice’s hair.

268.Quum Ptolemaeus Euergetes in Syriam expeditionem pararet, uxor eius Berenice, quae eum valde amabat, periculum verita, cui obviam iturus erat, se capillos suos Dis oblaturam pollicita est, si domum incolumis rediret. Rex autem salvus, devictis hostibus, domum rediit. Tum vero Berenice abscisses capillos dis obtulit. Qui quum negligentibus sacerdotibus inveniri non potuissent, iratus rex mortem iis minatus est. Itaque Conon quidam, ut iram regis placaret, capillos in caelum a dis ablatos esse et signum factum esse edixit.

True wisdom.

269.Olim quum Iones quidam retis unum iactum de nautis nonnullis emissent, extracto in litus reti, tripus aureus apparuit. Tum dicentibus nautis se modo pisces qui caperentur vendidisse, Ionibus contra affirmantibus, omnia quae in reti capta essent, esse sua, de tripode rixa coorta est. Itaque ut controversiam dirimerent, oraculum Delphos consultum miserunt. Edixit Pythia ut homini Graecorum sapientissimo daretur tripus. Datus est Thali, qui Bianti tradidit; denique ad Solonem pervenit, qui Deos solos sapientes esse ratus, ad Apollinis aedem mitti deberi censuit.

The cruelty of Cambyses.

270.Cambyses Persarum rex merum extra modum bibebat. Praexaspes, unus ex amicis, eum olim admonuit ut bibere desineret, regem ebrium esse inhonestum affirmans. Respondit Cambyses, ‘Equidem tibi monstrabo statim, meam manum post bibendum munus suum praestare posse.’ Tum, quum multum