Jump to content

Pagina:Easy Latin Stories.djvu/108

E Wikisource
Haec pagina emendata est
96
[part iv.
EASY LATIN STORIES.

vini bibisset, filium Praexaspis ante se constitui iussit. Dein adolescentis pectus telo eminus transfixit, et e patre quaesivit, num arte manus calleret.

Alexander and Hephaestion.

271.Alexander, Macedonum rex, cui nomen Magno fuit, Dario Persarum rege ad Issum devicto, nuntios misit, qui Darii matrem uxoremque certiores facerent, se apud eas brevi tempore aditurum. Mox in aedes venit cum amico Hephaestione, qui regi forma praestabat. Itaque mulieres, Hephaestionem regem esse ratae, Persarum more ad pedes eius se proiecere. Deinde, de errore certior facta, mater Darii veniam oravit. Quam rex benigne allocutus, ‘Ne veniam oraveris,’ inquit, ‘nam hic quoque est Alexander.’

Scythian ambassadors.

272.Alexander, Macedonum rex, adversus Scythas expeditionem fecit. Legati Scytharum, quum apud regem pervenissent, in hunc modum eum allocuti esse dicuntur: ‘Si tibi corporis magnitudinem animo parem di dedissent, non te contineret mundus universus: altera enim manu orientem solem peteres, altera occidentem; neque hoc contentus, ubi sol lucem conderet scire cuperes. Ab Europa petis Asiam, ab Asia in Europam contendis. Iam, devicto hominum genere universo, cum silvis, fluviis, nivibus, bestiis, bellum vis gerere. Quid? An nescis magnas arbores interdum unius horae spatio perire? Stultus est qui fructu earum potiri velit, antequam altitudinem emensus sit. Cave, ne, dum in summam arborem ascendere conaris, de ramis decidas. Leonem interdum comedunt aves. Nihil est tam forte quin frangi possit. Quid tibi nobiscum est? Nunquam in tuas regiones inivimus: neque cuiquam parere volumus neque imperare: nihil tibi auferre volumus. Tu autem qui dicis te