Pagina:Easy Latin Stories.djvu/111

E Wikisource
Haec pagina emendata est

PART IV.] ANECDOTES. 99

essent hostes. Accepto responso, devictos esse et in fugam se recepisse, ‘lam satis est,’ inquit, ‘invictus enim morior.’ Tum extrahi telum e vulnere iussit, quo facto statim mortuus est.

True riches.

278.Demetrius Poliorcetes urbem Megara vi expugnaverat. Cui Stilpo philosophus, quum quaereret, num quid perdidisset, hoc respondit: ‘Nihil perdidi: res meae omnes mihi supersunt.’ Haec autem dixerat, abrepta pecunia, filiis civibusque in servitutem redactis. Affirmabat tamen, nihil se perdidisse: veras enim opes, virtutem scilicet et sapientiam, quas auferre hostes non possent, sibi superesse. ‘Quae mihi eripuerunt milites,’ inquit, ‘mea nunquam arbitrabor.’

Sophanes the Athenian.

279.Sophanes olim erat Atheniensis, qui virtutis maximam inter Graecos laudem abstulit. Quo de viro alii narrant, gestasse eum ferream ancoram ad Ioricae cingulum fune adaptatam; eam illum ancoram, quoties propius hostes venisset, in terram impingere solitum esse, ne hostes, impetu in eum facto, a statione repellere possent: fuga autem hostium facta, recipere ancoram solitum esse, et ita hostibus iterum instare. Haec de hoc viro narrantur. Alii autem arbitrantur, in eiusdem clipeo pro signo esse ancoram, non gestasse eum ancoram ferream.

A stern father.

280.Rhacoci cuidam septem erant filii, quorum natu minimus, nomine Cartomes, fratres in dies lacessebat. Quem quum saepius frustra admonuisset pater, iudices, qui ex mandato regis per Asiam iter faciebant, in eam regionem pervenerunt ubi Rhacoces habitabat. Adventu iudicum cognito, filium vinctum ante iudices constituit, postulavitque ut capitis damnaretur. Hoc