Pagina:Easy Latin Stories.djvu/114

E Wikisource
Haec pagina emendata est

l02 EASY LATIN STORIES. [part iv.

The failure of the Expedition.

285.Speculatores, postquam ista omnia spectaverant, reversi sunt. Qui ubi haec renuntiarunt, Cambyses valde iratus, bellum Aethiopibus inferre constituit, nullo de commeatibus mandato dato, nec secum reputans in ultima terrarum suscipi hanc expeditionem. At milites, quamdiu e terra nancisci aliquid poterant, radices comedentes vitam sustentarunt; ubi vero in arenas pervenere, dirum facinus nonnulli eorum fecere: sorte enim delectum decimum quemque comederunt. Qua re cognita Cambyses, omissa adversus Aethiopas expeditione, domum reversus est.