Pagina:Easy Latin Stories.djvu/38

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
26
[part i.
EASY LATIN STORIES.

ad Nasicam venit Ennius. Huic ipse Nasica exclamavit, ‘Non sum domi’ Tum Ennius: ‘Quid? nonne cognosco vocem tuam?’ Nasica autem respondit: ‘Homo es impudens; ego enim ministrae tuae credidi: tu non mihi credis ipsi.’

XX.A DISTINCTION WITHOUT A DIFFERENCE.

89.Alexander, Macedoniae rex, latronem captum his verbis interrogavit: ‘Quo tandem iure mare lacessis?’ Latro nihil timens respondit: ‘Ego et tu eodem iure utimur; unam autem parvam navem habeo; latro igitur vocor: tu autem magnis classibus et exercitibus praees; itaque victor vocaris.’

XXI.SOLON’S PRECEPTS.

90.Solon iuvenes haec praecepta docuisse dicitur. ‘Fidem pluris quam iusiurandum habetote: ne unquam mentiti sitis: rebus magnis operam date; ne amicitias ocius contraxeritis, contractas ne absolveritis; parere imperio edocti, ipsi aliis imperate. Ne suavissima consilia dederitis, sed optima; duci parete rationi: cum malis habitare nolite: deos colitote, patres matresque ne neglexeritis.’