Tu ergo, meum secutus consilium, adversus illam tuam nimiam felicitatem, fac hocce. Illud abiice, quod maximi tibi est pretii.’ His perlectis Polycrates, amici monitis paruit. Erat ei annulus, quem gestabat, auro vinctus, ex smaragdo lapide, Theodori opus, artificis praeclari. In navem conscendit, et detractum de manu annulum, conspicientibus cunctis qui in navi erant in mare proiecit. Hoc facto domum navigavit. At quinto aut sexto die postea res ei accidit huius modi. Piscator quidam ingentem piscem, quem ceperat, regi dedit. Famuli vero, qui piscem coquebant, in eius ventre Polycratis annulum reperiunt.
93.—Tum rex in Aegyptum ad Amasin literas de facto misit. Amasis autem lectis literis valde commotus est. Itaque misso praecone Samum dissolvit hospitium, quod habebat cum Polycrate, iram deorum veritus. Polycrates vero brevi tempore postea ab Oroete, Lydiae satrape, interficitur, et cadaver in cruce suspenditur. Ita nimiam felicitatem morte expiavit.
94.—Proteo in regnum Aegypti successit Rhampsinitus; qui monumenta sui reliquit propylaea templi Vulcani, occidentem spectantia. Ex adverso propylaeorum duas posuit statuas, viginti quinque cubitorum magnitudine: quarum illam quae stat a septentrione, Aestatem appellant Aegyptii; alteram, quae a meridie, Hiemem: et illam quidem, quam Aestatem vocant, adorant et donis placant; adversus illam, quae Hiems nominatur, contrarium faciunt.