Pagina:Easy Latin Stories.djvu/42

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
30
[part ii.
EASY LATIN STORIES.

His brother carries off the body.

99.Frater autem cadaver auferre constituit. Dolum igitur excogitavit huiusmodi. Instructis asinis utres imposuit vino plenos, eosque per viam publicam agitavit. Tum vero praeteriens locum, in quo custodes erant, duos vel tres utres dam solvit. Effluente vino, caput pulsavit ingenti clamore, quasi calamitate attonitus. Custodes, qui multum vini elapsum videbant, in viam concurrerunt, vasa tenentes, effluensque vinum colligentes. Ille autem maledictis eos laceravit. Custodibus vero eum consolantibus, paullatim ira desiit. Denique a media via exegit asinos, quos rursus instruere incepit. Ibi multis incidentibus sermonibus, illis unum ex utribus dedit. Tum omnes discumbentes compotationi animum applicuerunt. Mox eos alio utre donavit, qui copioso potu usi inebriati fuerunt, et somno oppressi in eodem loco, quo potaverant, obdormierunt. Tum vero, nocte iam multum progressa, fratris corpus solvit, et custodum dextras genas contumeliae caussa rasit. Denique cum asinis, cadavere imposito, domum rediit.

The reward of audacity.

100.Regi factum renuntiatum est; quam rem primo aegerrime tulit; postea autem, et audacia et arte hominis attonitus, veniam et magna dona promisit. Fur edicto fidem adhibens, ad regem accessit, qui magna admiratione hominis ductus, filiam ei in matrimonium dedit.

III.OIL WELLS.

101.Sunt haud procul ab urbe Ardericca putei, qui tres diversas rerum species exhibent. Nam et asphaltus et sal et oleum ex illis hauriuntur, hoc modo. Hauriunt ope tollenonis, cui vas alligatum est; quod extulerunt e puteo, id in magnum vas infundunt; ex quo rursus in aliud receptaculum transvehitur, atque ita in triplicem formam convertitur. Et asphaltus quidem et sal concrescunt; oleum vero in vas colligunt: est autem illud nigrum, et gravem odorem spirat.