Jump to content

Pagina:Easy Latin Stories.djvu/47

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
part iii.]
35
THE STORY OF ZOPYRUS.

muri ascendentes tripudiabant, irridebantque Dario et eius exercitui. Unus etiam ex iis dixit: ‘Cur hic sedetis, Persae? cur non abitis? tunc enim nos capietis, quum mulae pepererint.’ Hoc dixit, quod mulae non pariunt ut cetera animalia.

Obstinate defence of the city.

112.Integer annus iam et septem menses erant elapsi, taedioque affectus erat Darius exercitusque, quod expugnare urbem non valebant. Omnibus enim artificiis omnibusque machinamentis adhibitis, nihil Darius profecerat. Tentaverat autem et alia artificiorum genera, et illud etiam quo Cyrus urbem ceperat: per alveum scilicet Euphratis in urbem ingredi conatus; sed ita diligenter custodias agebant Babylonii, ut capi nullo pacto possent.

Coming events cast their shadow before.

113.Ibi tum, quum vicesimus ageretur mensis, Zopyro cuidam tale prodigium obtigit: una ex ipsius mulabus peperit. Recordatus igitur Babylonii illius verbum, qui dixerat, ‘Tunc Babylon capietur, quum mulae pepererint,’ magnopere gavisus est. Darium adiens quaesivit ex eo, ‘Nonne vis Babylonem capere?’ Cui rex, ‘Maximi equidem hoc facio.’

Zopyrus mutilates himself.

114.Tum Zopyrus secum deliberavit: volebat enim urbem per se ipsum capere: nam apud Persas res bene gestae maximis honoribus rependuntur. Hoc autem nulla alia ratione fieri posse videbatur, nisi si se ipse mutilasset, atque ita ad Babylonios transfugisset. Ibi tum, parvi hoc pendens, abscissis naribus auribusque, flagellis laceratus, regem adit.