detrimento. Nec enim impune hoc fecit, qui me ita mutilavit. Exploratas habeo omnes vias consiliorum.’
118.—Quae quum locutus esset, Babylonii videntes virum inter Persas nobilissimum, naribus auribusque mutilatum, ut socium Zopyrum acceperunt. Postulabat autem armatorum manum; itaque copiis praefectus est. Tum vero, postquam copias impetravit, ea facere instituit, de quibus cum Dario convenerat.
119.—Decimo die, educto Babyloniorum exercitu, mille illos, quos certo loco Darius constituit, circumdatos interfecit. Tum iterum copias eduxit, et bis mille illos, quos supra memoravi, Darii milites interfecit. Quibus rebus gestis, imperii summa et muri custodia eidem permissa est. Tum Zopyrus aperta porta Persas intra murum recepit. Hoc igitur modo urbs Babylon capta est.
120.—Apud Persas, quum aliquid nuntiare volunt, hoc faciunt. Quot dierum est universum iter, tot dispositi et equi et viri in quaque diurna statione parati stant; quos nec imber, nec nox, nec aestus, nec nix impedit quominus suum quisque cursum quam celerrime conficiat. Nempe, qui primus currit, is secundo tradit mandata, secundus tertio; atque sic deinceps, alii atque alii tradita, mandata per singulos transeunt.
121.—Spartanus quidam uxorem habuit longe formosissimam omnium quae Spartae erant mulierum: quae quidem formosissima ex deformissima evaserat. Etenim quum turpis fuisset aspectu, nutrix illius, puellam ita deformem videns, quae opulenti patris