130.—Cum Aegyptiis vero hoc commune Lacedaemonii habent; apud illos praecones et tibicines et coqui in patrias artes succedunt: et tibicen filius est tibicinis, coquus coqui, praeco praeconis: neque praeconis filium alius, ob vocis claritatem munus hoc ambiens, excludit: sed quilibet negotium suum patrio more exsequitur. Atque haec ita se habent.
131.—Fuit autem Athenis iam antiquitus illustris Alcmaeonidarum familia; nam inde ab Alcmaeone ipso, exstitere in hac domo nobilissimi viri. Olim Alcmaeon a Croeso Lydiae rege missus erat, ut oraculum Delphicum consuleret. Cuius in se merita quum Croesus cognosset, Sardes eum ad se invitavit; et postquam advenit, tanto auri pondere eundem donavit, quantum suo corpore asportare semel posset. Tunc Alcmaeon ad accipiendum donum in hunc modum comparatus accessit. Grandi indutus tunica, in qua magnus erat sinus relictus, et cothurnis, quos repererat amplissimos, calceatus, in thesaurum intravit. Ibi quum in acervum ramentorum auri incidisset, primum circa crura, quantum auri capiebant cothurni, infersit; deinde completo toto sinu, et coma ramentis conspersa, denique aliis in os sumptis, thesauro egressus est, aegre trahens cothurnos. Quem quum conspexisset Croesus, risum non tenuit, dedit autem non haec modo, sed alia etiam adiecit. Ita magnis divitiis aucta est haec domus, idemque Alcmaeon, equos alens quadrigis iungendos; Olympicam victoriam reportavit.