Pagina:Easy Latin Stories.djvu/56

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
44
[part iii.
EASY LATIN STORIES.

et canendo et sermonibus in medio propositis inter se contendebant. Procedente vero compotatione, Hippoclides tibicinem iussit cantos canere ad saltum accommodatos; tum saltare instituit. At spectanti Clistheni res displicebat. Deinde, brevi interposita mora, mensam sibi inferri iussit Hippoclides; quae ubi illata est, conscensa mensa primum Laconicos modulos saltavit; deinde alios Atticos; postremo, caput in mensam innixus, cruribus gesticulabatur. Et Clisthenes, quum ad primum et secundum saltum sese continuisset, nunc quoniam se ultra continere non potest, ait: ‘O fili Tisandri, saltando uxorem tu quidem perdidisti.’ At ille inquit, ‘Nil curat Hippoclides.’ Hinc ortum est proverbium.

The fortunate suitor.

135.Tum Clisthenes, facto silentio, haec dixit: ‘Viri, filiao proci meae! Ego cunctos vos laudo, et omnibus, si fieri posset, placere vellem. At quoniam fieri non potest, ut, quum de una virgine deliberem, omnium votis simul satisfaciam; iis e vestro numero, quibus uxor non datur, talentum argenti do unicuique, quod et dignati estis meam filiam in matrimonium petere, et domibus vestris peregre abfuistis; Megacli vero, Alcmaeonis filio, meam filiam Agaristen despondeo ex Atheniensium legibus.’ Quumque Megacles dixisset, ‘Accipio conditionem,’ ratum matrimonium Clisthenes habuit. Ita Alcmaeonidae per universam Graeciam laudem maximam habuerunt.