Pagina:Easy Latin Stories.djvu/59

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
[part iv.]
47
THE SIEGE OF BARCA.

occulto ponte, in urbem irruebant. Persae autem hac caussa pontem, quem fecerant, roperunt, ut starent iureiurando, quod fecerant cum Barcaeis, ‘tamdiu ratum fore foedus, quamdiu terra maneret firma.’ Rupto autem ponte, non amplius ratum foedus manebat.

III.ANECDOTES.
A neat compliment.

141.Darius exercitui praefecit Megabazum, virum Persam: quem magnopere honoraverat, hoc in eum verbo coram Persis dicto. Mala punica comedere cupiverat Darius: qui postquam primum aperuit malum, quaesivit ex eo frater Artabanus, ‘quidnam esset, cuius tantum sibi numerum esse cuperet, quantus numerus granorum in malo esset?’ Cui Darius respondit: ‘Velle se tot Megabazos habere; hoc enim malle, quam Graeciam suae potestati subiectam.’

The gold trade.

142.Narrant Carthaginienses esse locum Libyae extra Herculeas columnas, hominesque ibi habitantes: quos quando ipsi mercandi caussa adeant, expositas e navi merces in ipso maris litore a se disponi: tunc se, conscensis rursus navibus, excitare fumum. Indigenas, conspecto fumo, accedere ad mare, et deposito pro mercibus auro rursus procul a litore discedere. Tum Carthaginienses navibus egressos, rem inspicere; et si satis magnam auri copiam repererint, ablato auro abire: sin minus, redire in naves, donec satis auri repertum sit.

An odd remedy for a cold.

143.Narrant Nomadas Libyae hoc facere. Quum pueri quartum annum compleverunt, tunc illis venas in vertice capitis lana