Pagina:Easy Latin Stories.djvu/60

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
48
[part iv.
EASY LATIN STORIES.

ovium urunt, nonnulli etiam venas temporum. Idque hac caussa faciunt, ne insequente tempore unquam morbo ullo capitis afficiantur. Hanc ob caussam aiunt optima se frui valetudine. Revera enim Libyes prae omnibus hominibus, quos novimus, firmissima utuntur valetudine. Num hac de caussa hoc fiat, equidem pro certo non dico: sunt autem utique fortissimi. Refero autem quae ab ipsis Afris narrantur.


IV.— THE FIRST INVASION OF EUROPE.
Darius invades Scythia.

144.Darius Persarum rex bellum Scythis intulit. Istrum igitur flumen ponte iunxit, pontemque Graecis Ionibus custodiendum tradidit. Tum in Scythas cum omnibus copiis profectus est. Scythae autem aciem committere nolebant. Ita quum tempus extraheretur, neque finis ullus appareret, Darius, misso equite ad Scytharum regem, interrogavit, ‘Cur semper fugeret?’ Dixit etiam, ‘debere eum aut pugnam committere, aut terram et aquam ferentem, in colloquium venire.’

The message and gifts of the Scythian king.

145.Ad haec Scytharum rex haec respondit: ‘Nolle se pugnare, qui nec oppida nec culta arva haberent, quae defendere deberent. Pro autem terra et aqua, quas postulasset, dona alia missurum. In malam crucem proinde abiret.’ Illud igitur responsum praeco ad Darium retulit. Tandem Scythae praeconem miserunt, qui dona ferebat, avem et murem et ranam et quinque sagittas. Haec dona afferentem interrogarunt Persae, quaenam esset mens mittentium. Respondit praeco: ‘Nihil aliud sibi mandatum esse, nisi ut his datis quam primum abiret; ipsos