Pagina:Easy Latin Stories.djvu/63

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
part iv.]
51
OROETES AND POLYCRATES.

V.A HAIRBREADTH ESCAPE.

153.Olim Sandoces quidam urbi Cymae praefectus erat. Hunc Darius rex, quum invenisset, eum, quum iudex fuisset, accepta pecunia iniustam sententiam pronuntiasse, in crucem agi iussit. Et iam suspensus erat; quum Darius, rationem secum iniens rerum ab illo gestarum, reperit multo plura esse eius merita in regiam domum quam malefacta. Quod postquam reperit, agnoscens properantius a se quam sapientius actum esse, solvi hominem iussit. Ita supplicium a Dario decretum effugit, superstesque fuit.

VI.OROETES AND POLYCRATES.
The cause of Oroetes’ jealousy of Polycrates.

154.Oroetes Persa, Sardium praeses constitutus a Cyro, facinus animo agitavit nefarium: etenim Polycratem Samium, a quo nec facto ullo nee dicto quoquam iniurioso fuerat laesus, quemque non viderat unquam antea, capere et interficere cupivit: idque, ut plerique tradunt, talem ob caussam. Ad regis portam quum sedisset hic Oroetes, et alius Persa, cui nomen Mitrobati fuit, hi ambo in verborum contentionem dicuntur incidisse. Narrant autem Mitrobaten, quum de virtute inter se disceptarent, Oroetae haec dixisse: ‘Tune vir es, qui Samum insulam tuae praefecturae proximam, in Regis potestatem non redegisti? quum sit subactu ita facilis ut indigenarum aliquis, cum quindecim armatis insurgens, ea potitus sit atque etiam nunc in ea dominetur!’ Dicunt igitur, Oroeten his auditis, aegre ferentem exprobrationem, cupivisse non tam vindictam capere de eo qui haec sibi dixisset, quam omnino Polycratem perdere, propter quem male exprobratus esset.