Pagina:Easy Latin Stories.djvu/67

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
part iv.]
55
THRACIAN SUTTEE.

citia quam cum medico quodam habuisset. Deinde, quum rex se illi permisisset, Graecis adhibitis medicamentis et lenibus post vehementiora admotis, effecit ut et somnum caperet rex, et brevi tempore sanum incolumemque praestitit, quum nunquam rectum pedis usum se recepturum sperasset.

His reward.

164.Inde duabus aureis compedibus donatus a Dario Democedes quaerit ex rege, ‘num consulto duplex malum reddat, quod sanum illum praestiterit?’ Quo verbo delectatus Darius, ad uxores suas eum ablegavit; quibus servi, eum producentes, dixerunt, ‘esse hunc qui vitam regi praestitisset.’ Tum earum unaquaeque phiala aurum e cista hauriens, tam largo munere auri Democeden donavit, ut famulus, qui eum sequebatur, cui nomen erat Scitoni, ex stateribus qui in terram deciderant, ingentem auri vim sibi colligeret.

VIII.A THRACIAN SUTTEE.

165.Apud Thracas hic mos instituitur. Uxores quisque vir plures habet. Mortuo autem viro, magna fit inter uxores disceptatio, quaenam ex uxoribus carissima fuerit marito. Deinde, quae talis esse iudicata est, illa, a viris et mulieribus collaudata, iugulatur super tumulo ab propinquis: tum una cum marito sepelitur Reliquae vero magnae sibi calamitati id esse arbitrantur.

IX.A LAKE VILLAGE.

166.Lacum Prasiadem gens incolit tali modo. Stant in medio lacu tabulata, altis palis instrata, quae angustum habent ex continente aditum. Unusquisque vir super tabulatis illis tugurium habet, in quo vitam agit. Parvulos autem pueros puellasque funibus ex pede alligant, veriti ne imprudentes in aquam decidant.