Pagina:Ecclesiam a Iesu Christo.djvu/4

E Wikisource
Haec pagina emendata est
)( 4 )(

latet quanta scelestorum hominum multitudo difficillimis hisce temporibus convenerit in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus, qui id praecipue curant, ut deceptis per philosophiam, et inanem fallaciam[1] fidelibus, et ab Ecclesiae doctrina avulsis, ipsam Ecclesiam, irrito licet conatu, labefactent, et evertant. Quod ut facilius assequerentur eorum plerique occultos coetus, clandestinasque Sectas coegerunt, ex quibus futurum sperabant, ut plurimos in suae conjurationis et sceleris societatem liberius pertraherent.

Jampridem Sancta haec Sedes, his Sectis detectis magna liberaque voce contra eas clamavit, et consilia, quae clam ab iis essent inita contra Religionem, imo et contra civilem Societatem, patefecit. Jampridem omnium excitavit diligentiam ut caverent ne


  1. Coloss. Cap. 2 v. 8.