Pagina:Ecclesiam a Iesu Christo.djvu/7

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
)( 7 )(

Religionis, et Sectae in suam Societatem, etsi cetera deessent, satis persuadent nullam memoratis eorum dictis fidem haberi oportere.

Verum conjecturis et argumentis opus non est, ut ita de eorum dictis judicetur quemadmodum superius indicatum est. Libri ab ipsis typis editi, quibus ratio describitur quae in conventibus superiorum praesertim graduum adhiberi solet, eorum Catechismi, et Statuta, aliaque authentica et ad fidem faciendam gravissima documenta, nec non eorum testimonia qui cum eam Societatem deseruissent cui antea adhaeserant, ejus errores et fraudes legitimis judicibus patefecerunt, aperte declarant, Carbonarios id praecipue spectare, ut magnam licentiam cuique dent Religionem, quam colat, proprio ingenio, et ex suis opinionibus sibi fingendi, indifferentia in Religionem inducta, qua vix quidquam excogitari potest perniciosius; ut Jesu Christi passionem per nefarias quasdam suas coeremonias profanent ac polluant; ut Ec-