Pagina:Ecclesiam a Iesu Christo.djvu/8

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
)( 8 )(

Ecclesiae Sacramenta (quibus nova alia a se per summum scelus inventa substituere videntur) et ipsa Religionis Catholicae Mysteria contemnant utque Sedem hanc Apostolicam evertant, in quam, quoniam in ea Apostolicae Cathedrae semper viguit principatus[1], singulari quodam odio afficiuntur, et pestifera quaeque ac perniciosa moliuntur.

Nec minus, ut ex iisdem constat monumentis, scelesta sunt quae Carbonariorum Societas tradit de moribus praecepta, quamvis confidenter iactet se a suis sectatoribus exigere ut charitatem ac omne virtutum genus excolant et exerceant, ac diligentissime ab omni vitio abstineant. Itaque libidinosis voluptatibus impudentissime ea favet, docet licere eos interficere qui datam de secreto, quod superius memoratum est, fidem non servaverint; et licet Apostolorum Princeps


  1. S. Aug. Ep. 43.