Pagina:Eclogae latinae.djvu/157

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

138 loannes Augustus Ernestius.


Nulla alia est via ad accuratae et paratae doctrinae facultatem, nisi quae per exercitationes crebras, diuturnas et constantes ducit. Hanc ingressi olim Graeci et Latini ad eam perfectionem doctrinae omnis, ad eam bene dicendi scribendique de rebus omnibus paratissimam facultatem pervenere, quam admiramur et laudamus omnes, assequi nullam aliam ob caussam non possumus, quam quod exercendi industriam et pertinaciam imitari non sustinemus. Nihil dicam de Demosthene, cuius pertinacissimas exercitationes Graecorum Latinorumque litteris celebratas scitis. Ciceronem nihil aliud, secundum ingenium quidem, tam promptum lingua calamoque fecit, quam exercitationis et contentio et constantia. Admiratos vos interdum animadverti (et quis non admiretur, nostros homines, qui vel disertissimi videantur, comparans) cum audiretis, eum in consulatu, audita seditione, quae in theatro propter legem Rosciam commota esset a plebe, repente advolasse, evocatamque inde plebem oratione disertissima ita placasse ac mitigasse, ut non modo ignosceret Roscio, cui paullo ante succensuisset graviter, sed etiam laudibus et plausibus hominem prosequeretur; eodemque anno cum Catilina, de coniuratione merito suspectus atque lege Plautia reus, in senatum tamen venire ausus esset, incensum ira dixisse pulcherrimam illam Catilinariam primam; altero die, cum fugisse Catilinam cognovisset in contionem prae laetitia escendisse et habuisse alteram; item tertiam et quartam una eademque die, cum deprehensi coniurati essent, nulla commentatione usum; similiterque multas multis temporibus, inque his Philippicas nonnullas. Quid? illud non promptissimae doctrinae et eloquentiae admirandum atque illo superiori prope maius documentum est, quod idem tribus annis omnes philosophicos libros, neque modo, qui exstant, sed etiam, qui periere, ut Hortensium, de Gloria, plures oratorios, ut Brutum, Oratorem, Partitiones, Topica scripsit; mensibus autem non totis duobus, Aprili et Maio, unaque rusticatione tres libros de Natura deorum, duos de Divina-