Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/171

E Wikisource
Haec pagina emendata est

152 Davides Bulinkenius.

a te peto, ut, posthabitis omnibus, aliquid temporis tribuas linguae Gallicae commodius pronuntiandae. Huius enim alterius linguae commercio utare cum Anglis, Gallis et plerisque Helvetiis, qui, ut Latine intelligant, tamen ne verbum quidem proferre possunt Praeterea omnes illustrioris loci viri feminaeque apud nos libentius Gallico quam Belgico sermone utuntur; Teutonicam linguam plerique professores propter frequentem cum Germanis usum intelligunt, procerum non adeo multi. Nullae hic conciones Teutonica lingua habentur.

II. Ius publicum Germaniae (ad Mascovii ductum) tum demum praelegitur, quando nobilium Germanorum frequentia est. Aliis explicatur Ottonis Notitia rerum publicarum tanquam Belgis utilior.

III. Ad commune aerarium ne teruncius quidem a te con- fertur. Nam, ut modo dixi, academia summam immunitatem habet. Vinum aliis civibus carissimo, tibi vilissimo pretio bibitur.

IV. Aedes vulgo a professoribus 600 florenis conducuntur; ancillarum opera 60 aut 70 floren. At quando illis emolumentum a studiosis accedit (ut tuis ancillis accedet) conducuntur 40 aut 50 florenis.

V. Etsi plures pingendi, cantandi et saltandi artifices Leidae reperies, quam Vitembergae, tamen pro viginti lectionibus solvendi sunt octo vel novem floreni.

VI. Professores utuntur simplici vestitu, atro maxime. Universim quo quis illustrior est in hac re publica et maiore auctoritate pollet, eo simplicior eius cultus est. At famuli fulgent auro et argento; aedes magnifice instructae, cooviviprum apparatus prope regius.

VII. Professorum uxores fere sunt modestae et domisedae. Si qua tamen malit in celebritate versari, spectacula frequentare etc., frui potest ingenio suo. Cultus harum matronarum non est splendidus, sed mundissimus. Nosti fortasse, omnes Batavas feminas munditiem ad insaniam usque amare.