Pagina:Eclogae latinae.djvu/177

E Wikisource
Haec pagina emendata est

158 Dayides Euhnkenius.

C.
Carissimo Rittero suo David Ruhnkenius S. P. D.
(Ibid. p. 599. sqq.)

Magnas animo meo molestias litteras tuae abstersere. Nam, ut verum dicam, illud tam diuturnum silentium et mihi et Curatoribus suspectum esse incipiebat; id quod etiam testatus sum litteris ad Ernestum scriptis. Itaque nunc tanto magis gaudeo, te magno et constanti animo in consilio, quod semel suscepisti, perstare. Quid vero dicam de istis aulae mancipiis? Qui etsi belli calamitate ad satis humilem conditionem detrusi sunt, tamen non cessant tyrannica imperia in te exercere. O mi Rittere! quantocius ab his fugias et nobiscum auream Batavorum libertatem gustes. Nos hic omnes reges sumus, in quos nemo mortalium imperium habet. Legibus tantum aequissimis paremus. Quo tempore litterae tuae mihi redditae sunt, ad Allamandum, collegam meum, etiam Varsovia pervenere litterae VateUi. Is de missione tua cum Bruhlio ipso agens responsum tulit, te novo regis beneficio esse auctum et migrandi consilium iam abiecisse. Quod miranti Vatello alii etiam aulici confirmarunt. Ego vero hoc quam falsum et mendacii plenum sit, Curatoribus ex litteris tuis demonstravi. Heri Comes Bentinkius, Curatorum princeps, hac ipsa de re litteras ad Bruhlium dedit. Quodsi hoc tempore legatum Varsoviae haberemus, is Ordinum Hollandiae iussu negotium facile expediret. Neque enim, ut tu putas, Hollandiae Ordines privatorum res negligunt, sed non temere faciunt suas. Argentum, quod rex tibi debet, non sibi deberi dicent, sed tamen regem amice per legatos monebunt de residuo stipendio solvendo. Equidem, si diutius missio negetur, tibi auctor sum, ut aufugias, aedesque procuratori vendendas relinquas. Iurisiurandi quidem religione te absentem solvent Vitembergenses; regis-