Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/221

E Wikisource
Haec pagina emendata est

202 Samuel Fridericus Nathanael Morus.

casionem iis utendi quovis modo quaerendam esse existimaret. Decrevit ergo, quamquam nemini apud exteros notus, et cum maxime multo gravioribus, quam antea, rei familiaris difficultatibus impeditus, Leidam petere, ut praeter codices Arabicos etiam viros doctissimos, qui Bataviam orientalium litterarum excellenti disciplina illustrabant, cognosceret, Tanta vis cupiditatis fuit, in eo praesertim ingenio, quod rem inchoatam deponere nesciebat. Ingressus est iter anno duodequadragesimo, in quo Raphelium vidit et Wolfium, de quo diximus, qui et omnino animum iuvenis confirmavit et laetiorem incepti spem ei obtulit. Dorvillio enim, apud quem amicitia plurimum valebat, ita tradidit Reiskium, ut commendationis fructus mox enasceretur; quamquam in ipso Reiskii ardore, quem omni modo testatum faciebat, haud exiguum fuit ad conciliandam Dorvillii voluntatem momen- tum. Promisit nempe Dorvillius sexcenorum florenorum stipendium, si Reiskius ipsi in conferendis ac describendis codicibus operam amicam addicere vellet. Quam quidem conditionem noster renuit, non quo fugeret huiusmodi negotia, aut lucrum tale sibi necessarium esse dubitaret, sed quoniam incredibilis Arabicorum codicum amor urgebat, ut Leidae mallet Arabica pauper discere, quam alibi, securus egestatis, in aliis litteris tempus et operam collocare. Leidae igitur, victis tandem obscuritatis difficultatibus, Schultensio patri innotuit, per eumque veniam codicibus bibliothecae publicae Arabicis utendi impetravit, in quibus legendis ac describendis quinquennium fere versatus est. Edito inter haec carmine Arabico (Tharaphae Moallakah), multo etiam magis se in gratiam Schultensii insinuavit, ab eoque iussus est catalogum codicum Arabicorum Leidensis bibliothecae conficere. Premebat vero Reiskium gravissima paupertatis moles. Nam labor catalogi conficiendi non fuerat magnopere fructuosus, et cetera, quibus adlevare onus egestatis solebat, partim operosiora quam pro magni lucri exspectatione fuerunt, partim non omnino prospere cesserunt. Cum enim errores typographorum correctoris nomine notaret, nominatim in