Pagina:Eclogae latinae.djvu/232

E Wikisource
Haec pagina emendata est

AlexandriMagni imperium ex historicorum testimoniis enarratur.2 1 3

Chares quidem prodidit, Alexandrum singulari certamine cum Dario ipso pugnasse ab eoque vulneratum fuisse. Quod falsum esse recte iudicat Plutarchus, cum ipse Alexander nullam eius rei mentionem fecerit in epistola, quam de hac pugna ad Antipatrum scripsit.

Callisthenes, iudice Polybio, ita Macedonicam aciem descripsit, ut se rei militaris plane rudem proderet. Ex Macedonum exercitu circiter trecenos milites cecidisse, in quo fere consentiunt Diodorus, Iustinus et Curtius, vix credibile est. Sed Arrianus cum dicat, ex sola phalange centum et viginti primi ordinis milites caesos esse, facile est ad existimandum, ex reliquis multo plures periisse. Persarum sexcena millia fuisse, consentiunt scriptores, sed quamquam in hoc quoque consentiant, caesa ex iis esse peditum centum millia, equitum decem millia, vix fides iis haberi potest.

Huius victoriae terrore perculsae finitimae gentes Alexandro se dediderunt; una Tyrus eum recipere noluit. Eius obsidionem Arrianus et Curtius suo uterque more narrant, ille vere ac prudenter, hic inepte ac pueriliter. Captivorum enim duo millia Alexandri iussu circum oram maris in cruces fuisse sublata, in quo Curtius haud dis- sentientem habet Diodorum, cum aliorum, tum Arriani silentio refellitur. Nec Polyaenus audiendus est, qui Tyrum dolo captam prodidit.

Inde Gazam contendit; unus ex historicis Iosephus eum a recto itinere Hierosolymam divertit, ne scilicet eius patria nullo in numero ab Alexandro habita esse videretur. Fabula tamen Iudaica apud haud paucos homines fidem invenit. Gaza oppugnatur, quam tuebatur Betis, homo strenuus.

Hic Curtius iterum tragoedias excitat: primum Alexandrum in singulare certamen cum Arabe milite educit, deinde captum Betim dirum in modum ab Alexandro excarnificari facit, qui scilicet Achillis imitatione hostium ducem, alligatum currui, admissis equis circum muros Gazae