Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/243

E Wikisource
Haec pagina emendata est

224 Daniel Albertus Wyttenbachius.

husii schola sedere; immo, qui Socratis sibi proposuisset praeceptum, se ipsum nosset ac doctus magis esse quam videri studeret, constituit veluti ignarus omnium rerum et rudis, tanquam novus ac recens, tanquam denuo natus, novam vitam ordiri, studiorum viam rursus ingredi, eius initium a Graecis litteris ducere, earumque scientiae, quasi fundamento, postea Latinarum litterarum ac deinceps aliarum doctrinarum tractationem superstruere. Ita enim et ipse iudicabat et Hemsterhusium iudicantem audiebat: praeposterum esse puerilis institutionis ordinem, quo primum Latinis, deinde Graecis imbuimur litteris; igitur eos, qui semel hunc errorem errassent et tamen ad litterarum principatum contenderent, denuo veluti pueros debere fieri, puerilis institutionis aliam viam ingredi, a Graecis ad Latinas litteras progredi. Hanc viam ingressus bipertitum sibi studiorum pensum constituit: alterum, ut quotidie Hemsterhusiimi in schola Graecos scriptores ea, qua diximus, critica grammaticaque ratione interpretantem audiret; alterum, ut ipse domi Graecos omnes deinceps legeret scriptores, et primum quidem poetas, initium ducens a principe ut ingenio, ita aetate, Homero, quamquam antea lecto, nunc melioribus auspiciis ac rite tractando, indeque ad proximum quemque aetate et argumento poetam, usque ad postremum progrediens, ne Nonno quidem, Silentiario et postremis Byzantinorum neglectis, modo aliquam cum veteris doctrinae elegantia coniunctionem haberent. Et ne studium ad solos poëtas adhaeresceret, neve aliquando, quod multis accidit, ad prosae orationis scriptores traduci nequiret, Herodotum, Thucydidem, Platonem et imprimis Xenophontem eadem, qua poetas, cura, eodem tempore legebat; et, ne a Latinis litteris desuesceret, Graecorum poetarum lectioni Latinorum lectionem poetarum adiungebat; denique ne, quod etiam compluribus evenire solet, Latinae orationis prosae sensum facultatemque lectione poetarum restingueret, sed integrum servaret, partim iam cautum erat Bergeri disciplina, ubi Cicero ei vehementer placere